Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[134]
post iudicem
ad vim scripti vocet. Hac confirmatione usus amplificet
rem lege laudanda audaciamque confutet1 eius qui, cum
palam contra fecerit idque fateatur, adsit tamen factumque
defendat. Deinde infirmet defensionem, cum adversarius
aliud voluisse aliud sensisse2 scriptorem, aliud scripsisse
dicat, non esse ferendum a quoquam potius latoris sensum
quam a lege explicari. Cur ita scripserit, si ita non senserit? Cur, cum ea quae3 plane scripta sint neglexerit,
quae nusquam scripta sint proferat? Cur prudentissimos
in scribendo viros summae stultitiae putet esse damnandos ?
Quid impedierit scriptorem quo minus exciperet illud, quod
adversarius, tamquam si exceptum esset, ita se dicit secu-
tum?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.